- NOVILUNIUM
- NOVILUNIUMab Atheniensibus religiose observatum, ante quod copias contra hostem educere non licebat, eâ lege: Στρατείαν μὴ ἐξάγειν πρὸ τῆς τοῦ Μηνὸς ἑβδόμης, Copias ne educunto ante septimum mensis diem; cuius meminit Hesychius, Zenobius item Cent. 3. Prov. 79. cum contra Lacedaemonii τὸν τῆς πανσελήνου seu Plenilunii νόμον observarent, Sam. Petitus Comm. in LL. Attic. l. ult. tit. 1. Iisdem αἱ Νουμηνίαι seu Neomeniae sacratissimae erant, teste Plut. de vitando aere alieno, quamvis inter festa non censerentur. Suidas, ἔξω τῶ ἑοῥτῶν ἡμέραι τινὲς ενομίζοντο Α᾿θήνησι Θεοῖς τισὶν, οἷον Νουμηνία καὶ ἑβδόμη, Ἀπόλλωνος, Extra festa, dies quidam sacri habebantur apud Athenienses Diis quibusdam, ut Neomenia et septima dies Apollini. Corrige, nontam Apollini, quam omnibus Diis. Schol. Homeri ad Odyss. v. Τὴν Νεομηνίαν πάντων τῶ Θεῶν νομίζουσιν εἶναι. ταύτην γὰρ οἱ πρόγονοι τοῖς Θεοῖς ἀνέθεσαν, διὰ τὸ πρώτην ἀυτὴν εἶναι τοῦ μηνὸς, Novilunium omnium Deorum existimant esse: Hoc enim Maiores Diis consecrarunt, quod prima esset dies mensis. Idem Plut. confirmat in Quaest. Rom. Ἕλληνες εν τῇ Νουμηνίᾳ τοὺς Θεοὺς σεβόμενοι, τὴν δευτέραν Ἥρωσι, καὶ Δαίμοσι ἀποδεδώκασι. Vide supra in voce Kalendae, ubi quoque Romanorum circa Novam Lunam ritus strictim attigimus. Apud Hebraeos, quaelibet neomenia sollemnitate aliquâ similiter insignis erat, et sine dubio, ab hac gente ad reliquas Noviluniorum celebritates, ut et plurimi alii ritus, fluxêre. His enim diebus ad Prophetas audiendos, non aliter ac Sabbathi die, confluxisse populum, discimus ex 2. Regum c. 4. v. 23. Qui dixit, quare itura es ad eum (Elisaeum) hodie, cum non sit Novilunium, neque Sabbatum. Eôdem neque vendere, neque emere licuisse, docet Amos c. 8. v. 5. Quando transiverit hoc Novilunium, ut vendamus commeatum? et Sabbathum, ut aperiamus frumenti horrea. Sacrificia quoque peculiaria illô oblata fuisse, habetur Numer. c. 28. v. 11. Item in initiis Mensium vestrorum offerte Iehovae holocaustum: iuvencos subrumos binos et arietem unum, agnos anniculos septenos: cum ternis decimis similae, in iuvencum unumquemque; binisque decimts in arietem unumquemque, et libaminibus, hircoque in peccatum Iehovae offerendo, de quibus agitur versibus seqq. Tria autem cum in Novilunio quolibet consideranda veniant, Σύνοδος, seu Coniunctio Lunae cum Sole, Ε᾿ξαυγασμὸς seu Incrementum Lunae, et Σχῆμα μηνοειδὲς, seu Figura eius corniculata, annotante Ios. Scaligerô de Emend. Temp. p. 26. Item p. 105. omnibusque in his tribus gradibus mutationis Lunae, Veteris Novaeque, aliquod commercium sit, Hebraei duos semper dies, ultimum mensis cuiusque, et primum proxime sequentis, observare soliti sunt: Et quia trigesima dies, ultima erat in longissimis eorum Mensibus, hinc Horatius hosce dies, Tricesima Sabbata, vocat l. 1. Serm. Sat. 9. v. 69. primi autem neomeniae dicebantur. Hospinianus de Orig. Festorum c. 4. Inprimis autem Neomenia mensis Tisri, qui anni Sacri septimus, anni vero Civilis primus erat, celebris apud Israelitas fuit: Illo enim Festum Tubarum, de quo suô locô, peculiaribus ceremoniis, divinô iussu, celebrari solitum est. Sed haec, velut umbra rerum futurarum in Novo Testam. Messiâ iam exhibitô, abolita esse, docet apostolus Coloss. c. 2. v. 16. 17. Ne quis igitur vos damnet ob cibum vel potum, aut respectu festi aut Novilunii, aut Sabbathorum. Quae sunt umbra rerum futurarum, at corpus est Christi. Vide Thom. Godwyn. de Ritibus Hebr. l. 3. c. 7. ubi de triplici translatione dierum apud Iudaeos, Lunari, Civili ac Mixta, pluribus disserit, ad ritus eorum circa Novilunii celebrationem plemus intelligendos; ut et supra voce Neomenia. Sed et Troiam Noviluniô captam esse, Virg. indigitat Aen. l. 2. v. 254.Et iam Argiva phalanx instructis navibus ibatA Tenedo, tacitae per amica silentia Lunae,Littora nota petens.h. e. novâ Lunâ, quae in ipsa συόδῳ Luna silens vocabatur: auss certe quum exiguus eius esset fulgor, quod septimam Lunam appellat Servius in loc. Sciendum septimâ Lunâ captam esse Troiam, cuius simulacrum apud Argos est, quod relatâ victoriâ est constitutum, ab imagine eius, quae tunc erat, dividuô orbis modô. Petronius tamen in Satyr. p. 45. plenâ Lunâ Troiae halosin contigisse ait. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 2. c. 9. et hîc passim, vocibus Cavum sidus, Luna, Nox, Plaenilunium etc. nec non ubi de Numero aureo, uti de more quorundam Christianorum, ante suas officinas, in Noviluniis, rogos accendendi ac super illos saliendi, in Synodo Trullana, abolita supra voce Nodfyrs.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.